Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina emendata est
156
t. campanella

septima, ut exponit Apostolus Ad hebraeos, nam Christus in septima aetate illam deificavit, dum incarnatus est. Sed ecclesia in octava, et ideo pro octava multi psalmi inscribuntur: et Ambrosius dicit spei nostrae octavam esse, nam septem panes manducamus in terris cum turbis a Christo passis: et nuptiae agni erunt in terra post Antichristi caedem, sed coena in coelo si recte typum Laodiceae intelligis, et Gregorii distinctionem de nuptiis et cena, et postrema capita Apocalypsis. Haec dixerim ne te fallant sigilla et tubae etc. Pro defensione dictorum meorum fere nihil tetigi ad argumenta regis, quum non opus sit, quum tu non es defensurus Prophetales meos nunc, sed alios scriptores: in Prophetalibus autem responsa non desunt et machinae et muri et antemuralia et bombardae contra hostes.

 [Neapoli, 7 noverabris 1609].

Mitte mihi librum regis Angliae et ipse respondebo, forte ita poteris mihi prodesse magis.

A Gaspar Scioppio
 Roma
 S. Brigita
subito subito
 raccomandata
 al Serafino
 in Convento.