Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
168
t. campanella

lucem propriam atque centro, et privabis modo planetas? et cur, si ita est, non rotundae sunt fixae prorsus uti sol? Neque illud exacte declaras, cur sol et luna per vapores spectantur grandiores, non autem et caeterae stellae; nam et hae sub modico forte vapore ad proportionem videntur grandescere. Praeterea si circulus vaporosus sidera medicea in suprema abside efficit longe minora quam ipsa potest efficere distantia, quaelibet stella prope lunam et alios evaporantes planetas conspiceretur minor quam solet; et hoc te observare oportet. Videntur quoque Copernico planetae in auge ubi sese ipsorum intersecant orbes, minus ab invicem distare quam ipsa remotio requirit; quod non vaporoso dabis circulo nisi et solern eodem circundes, quod ridiculum est affirmare: ipse enim fons est purissimi ignis et visum stellarum non aufert vapore crasso, qui nullus apud eum esse potest, sed lucis robore, cui noster impar est sensus. Neque posset esse in causa minuendae distantiae sed quantitatis tantummodo. Quapropter te considerare cupio, et num circuii medicearum in superiori abside mutuam habeant intersecationem quae forficis instar coniungatur et disiungatur. Hoc autem dico ex hypothesi ; nam circulos esse nullos sentio sed per se ferri sidera, suo quodque numine ad primae mentis nutum.

Plurima copernicea dogmata emendanda tibi sunt; tychonica nescio, quoniain non licuit hactenus eius commentarios videre, iniquae subiectionis freno cohibente. Nequaquam satisfecisse prorsus videris quaestioni, cur fixae et errantes non grandescunt perspicillo conspectae aeque ac luna: si enim fulgidi illarum crines — quorum causatn nec doces — usque ad quintuplam rationem, ut ais, augent, non fiet ut, cum luna ad centuplam multiplicatur, nonnisi ad quintuplam illae inultiplicentur, perspicillo demente crines, sed usque ad vigecuplam crescant oportet. Id ergo emendes velim, aut declares.

Quod autem putas Galaxiam visam esse priscis physiologis cunctis densiorem caeli partem, vide ne fallaris; nam stellulas esse, mutuis luminibus sese prope colluminantes, testatur Albertus in primo; Aristotelis vero, vapores ab iisdem stellis elevatos