arbitrium, quomodo ergo isti tui testes? suntne haeretici in hoc an non? fatebere, credo, sic et in caeteris haec ad tuam fídein accedenti si quidem negant Spiritum sanctum non procedere a Fi Ho, tu vero asseris. Ieiunia et quadragesimas graecas execrantur. Cave ergo ne illis innitaris.
Quod graecos laudas, laudamus et nos: sed quos? optimos illos patres Gregorios tres, nazianzenum, nyssenum, thaumaturgum, Cyrillos duos, alexandrinum et hierosolymitanum, m[agnum] Basilium et Chrysostomum miris laudibus extollimus. Athanasium athletam invictum contra omnes haereticos similiter admiramur; Epiphanium, Methodium, Dionysium utrunque sanctum, areopagitam et alexandrinum, amplectimur. Didymum, Theodoretum, Oecumenium et alios patres, praesertim qui in conciliis nicaeno, calcedonensi, ephesino et constantinopolitano primis interfuerunt. At nos fortiter conten dimus omnes hos patres papatui favere et primatum Petri super omnes episcopos docere et dogmata latina asserere nobiscum. De Athanasio quis dubitat quod Spiritum sanctum ab utroque fateatur, si eius symbolum inspiciatur? De Chrysostomo lege eius homiliam super symbolum apostolorum et idem agnosces de Basilii libro de Spiritu sancto. Fateor quod Theophilactus, sectator Chrysostomi in cunctis, contrarium asserat in hoc dogmate uno; similiter edam lohannes damascenus.
Sed contra hos innumeros habemus et latinos et graecos. Quapropter non recte vulgo graecorum tuam nunc sententiam commendas. Populus enim schismaticus est et maledictus, et propter hoc traditus in Machometti manus, ut abbas Ioachin in Apocalypsi et sancta Brigida pridem praedixerant. Nam et semper latinis contra Machomettum pugnantibus, insidiatus est ita ut edam calcem farinae miscuerit graecus imperator exercitui latinorum et francorum, ut morerentur nihilque prò christianismo tuendo valerent. Aequum autem fuit ut, qui Machometto faverunt, sub Machometti iugum venirent. Kt qui patriarchatum a papa non agnoverunt, nunc a Machometto emant pecunia et agnoscant. Praeterea saepe vieti a latinis in suis dogmatis, pace facta et fide eadem amplexa apostatarunt, sicut Samaria