sapiens tibi videris ut omnibus doctoribus latinis et conciliis te praeferas, doce nos, quaeso, quo in errore versamur ut vieti gratias agamus tibi victas dantes manus. Teneris enim ex praecepto Christi praedicare Evangelium omni creaturae, praesertim cum omnes erremus et tu solus ut putas purum tenes Evangelium. Ergo ad generalem convenctum te vocamus, aut si quos sapientes habes, illos mitte, aut nos ad te veniemus ut de fide vera constet. Cur enim damnamur inopes veritatis in tanta copia doctrinarum sanctorum.
Scis etiam quod scriptum est: «reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae». Hoc autem per verbi Dei praedicatores, quorum si tu primus, ministerium tuum imple, mitte ad tartaros, ad persas, ad turcas, sed non antequam scias an veruni semines Evangelium anve disperdas. Propterea conventu inito cum latinis nostrae controversiae dirimantur. Dehinc ad alias nationes excurremus. Quod si coeperis Dominus tecum erit, populos tuos te dignos facies, prudentes in doctrinis et artibus terram implebis tuam sermone Domini et divitiis. Visum est novum sidus in sedili Cassiopeae anno Domini 1572 in meridiano et polo Moschoviae mirificas abs te novitates portendens. Quaeso vel fidem ut propages Dei, vel veruni in tuo regno ex nobis accipias et in tartaros dissemines. Neque enim nova stella casu quodam fulsit sed divino opificio. Vide ne permaneas in incredulitate. Fias de illis quos Ezechiel propheta suscitat Gog et Magog de capite Mosoch, hoc est nioschovitarum, ut ex Iosephi Antiquitatibus et doctoribus agnovimus; et dum prò Christo te pugnare putas, de antichristi agmine descendas. Nam graecismum esse unum de septem capitibus antichristi in nostris Prophetalibus comprobatum est. Si ergo veneris ad collationem, arma erunt sacra Biblia et patres graeci latinique, et sancta concilia vetera et miracula et martyrium, et successio et possessio. Haec autem disputanda tecum et cum graecis tuis proponimus.
Primo. An romanus pontifex iure divino et ecclesiastico sit caput omnium episcoporum et ecclesiarum magister, uti et Petrus.