Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
213
lettere

Scribo etiam ad Iohannem Carolum Coppulam, unum ex academia nostra curantem, qui tuis desideriis satisfaciat referetque rerum mearum et scriptorum statum. Non enim sunt viginti dies adhuc quod ipsum ad urbem destinavi; Monarchiam et Panegyricum ego proregi obtuli petens imprimendi licentiam, quandoquidem et in Germania vulgati sunt. Miseram enim ad Caesarem qui, dum esset archidux, nostris favebat rebus.

Prorex commisit negotium don Francisco del Campo, consiliario regio. Is cum gaudio legit promittitque licentiam. Sunt enim opuscula valde utilia hac tempestate, imminentium malorum minaci. Post hos alii edentur commentarii. Plurimum laetatus suiti quia offers te revisorem; scio enim ex tanta prudentia quantopere lucrabor. Idcirco sic faciendum curabo: exemplaria ad te mittere non valeo, quoniam tempus et negotium multum in transcribendis, et labor mihi in corrigendis onerosus. Adde paupertatem meam, scriptoribus satisfacere non potentem. Potius ergo cura ut edantur; et commenda me proregi ut victus quotidianus, qui mihi suppeditatur in tribus carolinis diurnis, solvatur; iam enim annus evolvitur et annus ex quo nihil dant, quamvis iubeat prorex, tanta est ministrorum malitia. Consideret ergo Tua Prudentia reverendissima an ego sumptibus transcriptionum sufficere queam. Ubi nune poterò in cunctis obsequentissimum me comprobabis.

Vale, decus hispanarum virtutum et praesidium italicarum, sospitet te Altissimus in salutem populi sui et me in obsequium tibi.

 Neapoli, XVIII kalendas ianuarias 1625 (15 dicembre 1624).

Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum, servus humillimus inutilisque.