Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/313

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
307
t. campanella

super alios, si non possunt vitam communem servare; sicut ipse finget se non posse, praeterea novitios una cum sacerdotibus habitare permittit, novas ceremonias, novas tonsuras, novum cantimi inducit, obedientiam et praecepta superiorutn sibi intimata rescindit, et contra vere reformatos a quibus per vini extraxit quattuordecim millia librarum et saepe aliis eleemosynis fraudat, erexit quasi altare contra altare, exploratores et exploratrices in palatia principum subniittit, et tandem in praemium tantorum facinorum factus est commissarius super conventum probatissimorum ac doctissimorum iacobistarum vir indoctus omnino cervicosus, simulator, inobediens; unde coacti sunt Romani mittere petentes si refonnatione indigeni alios illustres reformatores, sub quorum lumine possint ambulare non autem sub Carrei lucerna fumigante. Haec prò debito meo intimasse satis.

Post scriptam, non missam, hanc, venit nuntius de clade hispanorum in Belgii confinio, laetatur caelum et terra sperans libertatem, christianitatis libertatem ab imperio per austriacos redacto in officinam haeresiarcharum et in peculium hispanismi ampliandi super cervices ecclesiae et principum eius. Precor Deum Sabaoth atque regem Christuni eius (sic) ut tempus nullum nec latebra detur pavidis hostibus, si hac anni quarta vultis Belgio potiri toto — quidquid enim inter Tyrrhenum et oceanum et inter Pyrenem et Rhenum interiacet vestrum est, dicit veritas — atque ad maiores expeditiones arma convertere. Cavete, quoniam hispani occulto marte et procrastinato fiunt victores, Galli aperto et celeri, quoniam illi astuti et timidi, hi fortes impetuosique; quapropter plurima et quidquid petitis pollicebuntur et solum domini treverensis restitutionem subito praestabunt, ut dum robur gallici creduli exercitus per moras lentescit dissolviturque, ipsi dolos ad alienandum a vobis principes populosque et auxilia procuranda exercere possint ac promissa irrita facere, ut mos ipsorum est. Scripsi quae facienda hoc tempore explorante providentur viro, tum in Italia apud pontificem, tum bine. Nescio an receperit eminentissimus cardinalis dux; qui, ut puto, accipit prò solidis