Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/346

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
340
t. campanella


Etenim quia Lutherus praedicabat ecclesiam non habere caput visibile nisi principes laicos — hac ambitione eos allicienda, — et principatus apostolici unitatem, quae edam platonici Dei character est, esse figmentum, nec debere temporalibus fulciri opibus — hac esca eosdem captando, — quorum utrumque olim utilissimum Galliarum reges esse divinitus et humanitus cognoscentes, curaverunt ut sub imitate sacri principatus unitas fidei staret, ne circumferamur exitialiter ontni vento doctrinae; et principes haberent arbitrum discordiarunt inter se, ac populi quasi fideiussorem contra tyrannidem, et omnes simul patrem collectorem anintorum ac virium christianae reipublicae contra infideles, diaboli satellites. ldque ut facere valeret communium divitiarum ope communem patrem vallatum esse oportere, ne sicut olim in Graecia, teste Cicerone, sic nunc apud nos cogeretur inermis Pythia philippizare. Ex hoc accidit et in fide iactura quadraginta fere provinciarum et in politica scissura, et bonorum ecclesiasticorum communium privata usurpatio. Nec Roma tuta fuisset, nisi gallica virtus, quae Christi nutu bona ecclesiae applicavit pro tuenda fide ac dignitate, invasores sanctae civitatis absterruisset.

Gallia tamen, contra quam diabolus per eos, qui ab ipsa liberationem et fidei firmitatem acceperant, istaec machinabatur, latenter ac dolose daenionem haereseon accepit qui fidem catholicam regni animam ipsumque corpus affligeret; et facta est pestis animorum, perenniter contra unitatis autorem murmurantium. Et prope erat ut, disiectis Galliae viribus spoliatoque summo pontifice, laici de fide decernerent; ac populi, amissa unitate ac pastore, luporum sophistarum impiorum inultiplex praeda fierent; ac principes mutuis discordiis perirent vel omnes sub tyrannidem unius ruerent, nisi Deus, regni piissimi nunquam immemor, de Henrico Borbonio Saulo — extinctis Valesiis regibus, quorum tempore daemon irrepserat, — Paulunt fecisset.

Cui etiam te Ludovicum iustum dedit filium, sicuti Davidi Salomonem, qui templum unicum Deo coeli reaedificares. Id quod tua virtute et magni ministri tui prudentia magna ex