idest circa notitiam Dei et creaturarum; musica vero in fruitionem finis, apud quem spiritus gloriosi non grammaticari, non rhetoricari, non philosophari, sed incessabili voce musicari, erumpentes in laudem notissimi luminis, dicuntur.
Ideoque Plato per musicam mutari rempublicam Deoque copulari putavit; per musicam, dico, non vulgarem sed quam ex cantu sapientiae tuae cognovimus. Quapropter mirum est quod Sanctitas Tua volenti mundum per ipsam perficere reluctatur. lesuitae enim et scholae piae et summascorum aliorumque sapientiae cultorum non modo in Italia sed etiam in Gallia enixe a me vel editionem vel manuscriptorum concessionem expetunt. Quod sine Sanctitatis Tuae facilitate non possum. Nec putes, oro, absque commentariis servi tui poèmata edita proficere, nisi forte apud sapientissimos qui nec de illis curant, valde posse. Nec enim Moysis lumen ex consortio Dei erat percepibile aut proficuum hebraeis nisi velatum. Tu lumen, ego velamen.
Quomodo ergo prudentia politica tuorum — quam non perpetuo certe ratio sed aliorum invidia, ne mihi detur forte inerenti quod ipsis immerentibus non datur, suggerit — prudentiam tuam altissimam ab editione honorificentissima poématum istoruin potuit continere? Respectus isti, quamvis utiles appareant et non honesti, tandem amaritudine et poenitentia pieni deprehenduntur. Ego quoque si iubet Sanctitas Tua absque meo inviso nomine libenter ederem. Sed bene scit prudentia tua quod ubique terrarum in acadeiniis et hominum bonorum coetibus servus celeberrimus est, licet obscurare illum venatores non cultores voluntatis tuae satagant ea ratione qua nullus propheta acceptus est in patria. Nosti etiam, sapientissime domine, quod saecula futura non praesentia bene iudicant de extraordinariis illuminatoribus mundi. Qui silos benefactores viventes crucifigit, et mortuos adorat.
An non videt Sanctitas Tua quot bona saecula invexerim quando scientias omnes iuxta naturam et Scripturam instauravi, ubique fructificantes, licet alicubi — quod evenit etiam Evangelio nedum magnis philosophis et theologis — in principio