Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/389

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
383
t. campanella

copiosa comprehendes. Eoque libentius, quoniam quae hic scribo tuae sunt consona pietati sapientiaeque.

Videbis hic patres ecclesiae, e cathedra olim deiectos dolo aut inadvertentia gentilizantium, suo honori restitutos; rationem consuetudini et experientiam opinioni nunc dominantes, quae olim misere serviebant. Et tandem testimonium divinum tam naturae quam Scripturae superpositum omnibus, dum in scholis hominum errantes ad scholam Dei infallibilem campanula mea vocat, ego quidem falli, sicut et alii homines, possum, propterea non mihi, non hominibus aliis, sed Deo soli discipulos facio, ergo nunquam fallendos. Hic etiam videbis ingenia Christiana evangelico lumine illustrata, certius, verius, brevius supra omnes nationes rerum veritates adepta, oraculo. ratione et experimento fortiter comprobatas, ut confundantur qui nos gentilibus obscuratis errore servire cogunt, atque ut non insultet amplius lulianus apostata impiusque Macchiavellus nobis, quod profitentes Christum Dei Sapientiam habere praeceptorem, tamen a damnatis per nos gentilibus scientiam mendicamus.

Id quod intraturis ad fidem catholicam infaustum obicem ponit, fidelibus scandalum. ltem quod sancti patres et sorbonica academia parisiensis quondam desideraverunt statueruntque iam completum esse in negotio litterario, ac proinde inox complenduin in politico quidquid pio imperio instaurando et republica Christiana promovenda per Pipini successores, pii homines Deo cari pridem vaticinati sunt. Quae omnia si in hoc volumine perscrutando certa deprehenderis, me profecto prò schola divinae Sapientiae certantem victimatum agnosces; et misereberis, gratulaberis et tueberis ut Tuam decet Exeellentiatn longe amplius quam ipse petere precarique ausim. Non enim me sed communem in me causam tibi commendo, tuaque prudentia non exiguitatem meam, nec quid, sed ex quo et ad quid servus tuus loquitur, inagnanimiter respiciet. Vale.

 Parisiis,] die 6 augusti 1637.

Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum.