Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/402

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
396
t. campanella

Pherecydes, Socrates, Pythagoras, Solon; alii solis amicis, ut forte Myson et Cleobulus, sicut soli regi Zopyrus.

Tu vero, Bullion, et tibi et regi et amicis sapis et prodes et proficis. Scripsi equidem in hoc libro de vita divinitus comparanda et angelitus comparanda et coelitus comparanda et humanitus comparanda, etiam et diabolitus et bestialiter comparandis; atque te participem superiorum in quarto loco tanquam exemplar contemplatus suin. Namque facile multis est invenire canones vivendi et philosophandi, aliisque praedicare, sicuti sapientes graeci et latini fecerunt, sed inaniter cum ad facta devenitur. Tu vero, domine illustrissime, solidam rationem vivendi tenes secundum naturam humanitus praeeccellentem in suo ordine mirificam; proptereaque dedit tibi Deus quaecunque in republica universali humanitus optimo viro debentur, dignitates primas, divitias ingentes, uxorem inclytam, liberos ingenio, doctrina et forma praestantes. Quibus omnibus simul nemo sapiens potensque potitus invenitur. Tu vero quae a maioribus non haereditasti, bona habes, et quae haereditasti, bona auges et cumulas. Quid nobilitatem generis memorem quae, etsi magna, fere nihil ad splendorem et honores quos tua prudentia et solertia consequutus es? Ut non .immerito magnus ille cancellarius De Sillery, insigne semperque memorabile decus Galliae, optaverit quacumque ratione posset te bonurn sibi bono devincire, unde neptem suam in uxorem prò complemento desideriorum suorum tibi dedit. Praeterea quam bene te gesseris et legum divinarum et humanarum peritia et prudentia agendorum fulgens, factus consiliarius in senatu parisiensi, nemo ignorat et honores subsequentes quibus continuo auctus es, declarant.

Nam in regis privatum consistorium ascendisti subliniiora tractaturus. Et cum princeps vir et alii regni proceres, deficientes a rege, exitium regno minarentur, efficacem prudentiam tuam elegit rex ad seditionem placandam. Deinde nutu regis dominum de Lesdiguieres polemarchum mirifica suavique eloquentia ad regis partes et ad fidei catholicae communionem traxisti. Similiter et quam sapienter oraveris ad conciliandam