Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/405

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
399
t. campanella

dominis tanquam impinguatos pecorum sorde. Itaque bis vendunt non suum et semel nec smini nec alienum.

Profecto quae Bullionus facit in Gallia, apparet extraneis summa clementia magnique moderaminis specimen. Non mirurn ergo quod rex et principes eius tantis honoribus Bullionum prosequantur, et quod tantae «diviti a e et gloriae in domo eius» quantas viris optimis largiri a Deo solitum esse testatur David rex propheta, longaevam vitam et filiorum gaudium, probitate ac scientiis imbutorum ut posset ab illis respublica sperare consimilia his quae a tanto accipit genitore. Intravi in dornum tuam; ibique spectando aedes, structuram, signa et vasa et ornamenta peregrina, opulentiam, magnificentiam, artificium et ingenium et ordinem in ministris et in suppellectili, profecto maiori stupore affectus sum quam regina sabaeorum dum Salomonis domimi contemplaretur. Quapropter gaudeo me tantum invenisse patronum cui biblia philosophorum consecrarem, et sub cuius tutela, iam ad quatruplum in te aucta pia, generosa, gallica, a miseriis et calumniis liber essem.

Accipe ergo munus nostrum eo quo tibi offertur animo, vir generose, et tuere me ut coepisti, qui te colere ac prò te et in caelo et in terra aeternum laudare numen non desinam quod tam affluenter bona animi et corporis et fortunae tibi ad beneficimi! reipublicae et privatorum et amicorum et studiosorum optimo largitur dispensatori. Vale.

Parisiis, in coenobio praedicatorum reformatorum,
die 15 augusti 1638.

Frater Thomas Campanella ordinis praedicatorum.