Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina emendata est
60
t. campanella


Sed adhuc ostendam Deum esse in me; et saepe monui Beatitudinem Vestram et Praestantias Vestras illustrissimas me velle ostendere coram principibus populi mei et tribubus Israel iuxta sacras decretales, ex scripturae auctoritatibus sicut Ioannes Baptista, et miraculis de coelo, quae diabolus nequeat imitari, veluti miracula Moysi coram Pharaone, me nutu Dei ad populorum salutem excitum esse: et noluistis audire. Ergo vel non vultis agnoscere, ne forte cogamini bonum mihi reddere, si vera fero: quod quale redoleat vitium, melius nostis; vel tanquam stultum me reputatis impossibilia loquentem: quod an recte feceritis, vos scitis. Scriptum est enim: «quod spiritus ubi vult spirat», e «de lapidibus potest Deus suscitare semen Abrahae». Quanto magis de insipientibus sapientes et de impiis pios faceret ille qui iustificat impios et non vult mortem peccatoris, et cuius sapientiae non est numerus. «Nonne infirma elegit Deus? nonne stulta elegit Deus?». An magis creditis, inimicis meis acclamantibus, haec mihi diabolico viro esse impossibilia, quam angelo dicenti «non esse impossibile apud Deum omne verbum?».

Si ego stultus sum, liberate me. Achis enim rex gethaeus ethnicus ius gentium venerando liberavit insanientem David inimicum qui suum gigantem occiderat et qui percusserat decem millia suorum philistinorum. Sed Saul Christus Domini, quanvis bonum David et suum servum, parum aestimavit, si tantum ius gentium et non etiam divinum et naturale violaret cum eo. Ego quoque dicam: «quem persequeris, rex Israel? canem mortuum? culicem unum?». Sed persistunt domini mei contra me, quod saepe accusatus de haeresi, et nunc simul et rebellionis crimine, non possim David prae me ferre, sed Macomethum aut Epicurum atheistam, ac sciatis me esse subversum. Ego autem dico vobis, nunquam facto ad iudicium delato me peccasse, sed dicto non meo, sed aliorum. Nunquid fugi ad germanos, ad turcas, ad genevenses toties sive falso sive vero in sacro officio afflictus? Et tamen David fugit ad gethaeos hostes domini sui.

Primo ex dicto unius judaizantis molestatus; secundo ob