Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est
63
lettere

ad divam Catherinam nostram, renovationem ecclesiae mox futuram, de qua divus Vincentius et frater Rusticianus, beatus Ioannes episcopus et beatus Egidius et Savonarola et diva Brigida et beatus Raymundus et magister Catherinus expectant, et alii innumeri; et ille Firmanus, vir prudens et spiritualis, et addidit se facturum flagellum de funiculis creaturarum malarum ad purgandam ecclesiam ab ementibus et vendentibus. Quis autem non videt illud? in Graecia invaluit, in Germania convaluit, in Italia praesto est. Ego vero qui inter tenebras saeculi huius quaesivi lucem, evolvi prophetarum volumina et doctorum scripturas et sapientium universae terrae quos habere potui; et de legibus omnium nationum disputavi, et de prophetiis et martyribus earum, ex omnibus scientiis omnium sectarum antiquarum et novarum examinatis, veritatem fidei [demonstravi]. Quae cum sit in Italia et Hispania modo angustiata et tenebris tot confusa, absque manifestis operationibus Spiritus sancti, quales solebant esse in primitiva ecclesia, unde nunc sectis alienorum vix dissimilis apparet, nam nec bonos videtur homines facere, cum omnes principes et plebes prudentia carnis vivant, et quae carnis sunt sapiant, et quae spiritus sunt spernant, — at «qui spiritum Christi non habent, hi non sunt eius», uti scriptum est; — inveni tandem unde recrearem animam meam et confirmarem nutans saeculum in veritate, sed non sine doloribus, ut nuper de talibus Brigida futurum mox praedixerat.

Comperi enim unam fidem veram quae legem naturae innocentis continet, et secundum illam omnes vivere debere, et tandem visis omnibus hanc legem Christi esse agnovi, superaddita vero lege naturae tantummodo sacramenta quae et ipsa sunt symbola naturae et institutioni renascentium in nova mirabili doctrina conveniunt, et simul gratiam conferunt ut possimus observare quae naturalis ostendit lex: hoc tamen ultimum est de fide vix evidenti propter tenebras saeculi antichristiani in quo dona Dei quasi dormiunt in nobis et aguntur mysteria christianorum non longe dissimiliter a caeterarum gentium.

Sed habui unde me reficerem. Nam cum nulla res intelligat quod operatur, et omnia arte mirabili operentur, — alia enim