sexcentos annos, in quibus praevaluit Aristoteles — sed non praevaluit nisi octingentos, a Carolo magno ad nos, — reputor diabolus et haeresiarcha et affectator regni et daemoniacus? et opera me laudant, et verbo accusant non mea sed inimicorum.
Scitis qui me pridem accusaverunt; nunc autem etiam scitis: don Aloysius Sciarava, fiscalis provinciae, excommunicatus per duos annos, et perseverans in maledictione, processum contra dominum papam Clementem VIII composuit, contra episcopos qui ipsum et alios officiales et barones anathemate percusserant, et contra cardinales, et contra omnes suos inimicos, et me caput fecit rebellionis tanquam a praelatis missum ad praedicandum novitates exequendas a fratribus meis et exulibus, quos in conventibus alebat reverendissimus episcopus melitanus, zelantissimus iurisdictionum et patronus meus. Testes fuerunt duo qui propter debita in conventu sequestrati erant; et audierant ex ore fratris Dionysii mutationem saeculorum et praecipue provinciae Calabriae, ubi terrae motus et cometae et aliae visiones horribiles apparuerunt, de quibus ego sermones habui ad populum contra excommunicatos. Ipsi omnia sinistre interpretati sunt clam, gubernatore inscio et apposito ut complici, quo possint falsare pro voluntate, processum composuerunt, vocaverunt Carolum Spinellum, percurrerunt per provinciam armata manu, sicut Antiochus eisdem praecedentibus signis et modis. Extorserunt pecunias multas non solum ab urbibus sed a privatis; nam quoslibet carcere mancipabant et morituros sine processu praedicabant: illi pauperes redimebant vitam praeveniendo multa pecunia. Nostri autem fratres mendacio dicentes esse haeresim cum rebellione, ne occiderent nos inconsulto pontifice a quo dicebamur destinati ad rebellandum, ego inveni negotium turcarum, quia Mauritius nominatus adscendit triremes pro redemptione concivium suorum.
Ut vero viderentur provinciam recuperare, sicut scripserant ad regem, et pecunias tegere[nt] extortas, inducebant homines blanditiis et horribilibus tormentis. Obtinuerunt iniquitatem sed