Jump to content

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/89

E Wikisource
Haec pagina emendata est
83
lettere

citharas et lyras vocesque molles ad alliciendum somnum stipendio praestabant; maxime vero qui lupina fraude honores, bona corporis et animi, nedum exteriora rapiebant. Omnes igitur in me miserum irruentes inscitiae suae prorsus inscii flagellaverunt, deturpaverunt, sepelierunt tandem sub putenti, madida et obscurissima fovea, ut ipsi queant domino male dormire, sibi vero bene vigilare, et «nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos». Ego saepe clamito, mirabilia et superbissima sed verissima quidem regi catholico polliceor et ecclesiae Dei, tantum ut me audiant secundum iura.

Tantoque magis ostruunt os. Haec Caesarea ut videat Maiestas saepe regi catholico exhibita pro me, sed per magistrati occultata, tanquam ab insano et haeretico promissa, iam mitto. Cumque etiam per miracula de coelo, non quidem meam patefacientia innocentiam, sed Evangelii veritatem a sophistis et hypocritis reiectam, quaecumque praedicaveram, confirmare vellem, ita sane ut persarum, indorum, maurorum et haereticorum, praesertim politicorum et macchiavellistarum mirabilis repentinaque conversio ad fidem Christi primae Sapientiae primaeque Rationis, ad quam omnes homines, cum omnes sint rationales, venturos, ut oportet, propediem expecto, fieret; ipsi contra illudunt. Vellet audire quidem pontifex et praelati multi, sed non audent ne forte displiceat Catholico; Catholicus autem prorsus ignorat uti res se habeat. Nemo ipsius dignitatem fere aut eminentiam, et quam promisit Dominus monarchiam sanctorum, illi optat, sed proprii marsupii gaudium propriumque apud deceptum regem decus. Aman Seianus, Gainus et huiusmodi innumeri ubique regnorum suorum grassantur.

Ego vero qui plures pro eo conscripsi libros, quos et dominus Gaspar Scioppius, qui philosophi et apostoli munus pro Germania subivit, pietate quidem ac doctrina insignis meritoque austriacis charus, reddet Caesari christianorum: ego, inquam, rebellis sum, inimicus sum quia adulator non sum; praeripio illis panem mendacii et mercedem iniquitatis, si forte rex meos