Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est
93
lettere

XV

A Gaspare Scioppio

Annunzia cose mirabili se gli sará dato di predicare nelle piazze di Roma o di recarsi in Germania, aggiunge che non solo eretici ma saprá anche convertire infedeli di qualunque parte del mondo, quindi tocca di pronostici e visioni, ed in ultimo decanta i risultati della sua dottrina medica: tutto ciò egli vuole sia detto al papa.


... Si porrigas pontifici literas, non malum puto. Si de miraculis quae polliceor, riserit, dicito me habere fídem quantum sinapis granum: et non ad gloriam meam, sed ad Evangelii veritatem per me illa esse patefacienda, non patranda. Deus facit mirabilia solus. Item pro comperto habeas praedicesque cupio coram papa et cardinalibus me propalaturum huiusmodi prodigia, et digito ostensurum haec et arcana Dei et naturae tot tantaque tantoque spiritu ut confidam et persarum et indorum et maurorum et hebraeorum et haereticorum multitudinem ad fidem Christi repente convolaturos. Ego enim leges gentium omnes novi et quid in hac re sentiant; item omnes scriptores praefatarum nationum huiusmodi coelestia portenta admirari, nescire autem causas, sed non causas pro causis reddere et principia petere; et quasi coniurasse philosophos et astronomos ad Evangelium occultandum turpiter et iniuste.

Cum autem haec ego patefecero ex sensibus et observantiis gentilium primo, videlicet Archimedis, Timocharis, Abrachis, Dionysii, Plinii, Columellae, Menelai, Hipparchi, Ptolemaei et chaldaeorum, item Eudoxi et Calippi et Metonis, Philolai, Pythagorae, Platonis, Aristarchi; ex arabum mathematicorum secundo, videlicet Albategnii — hic vocatur Macomethus Arateg et Thebis, — Alphraganii, Abenragel, Hely expositoris, Albumassaris, Dorothaei, Vitellii; tertio ex observantiis iudaeorum, Prophatii et Levi; item et christianorum, Alphonsi regis,