Et templum in medio statuet coelestis ad instar:
240praesulis aulam summi, regificumque senatum,
sceptraque regnorum Christi deponet ad aras,
illaque iura dabit, quae olim docuere prophetae:
«Divini cultus reges decet esse ministros:
fas erit et pax, si plebs inferiora capessit.
245Plebem animo dico: studiosi coetera norunt».
Sic ait et, grates referens Christumque precatus,
clavigerum venerans patrem, exhortabitur omnes.
Unanimes populi cantantes «Gloria Patri»,
perpetuum alleluia sonent pacemque beatam.
250His pius exactis, persolvet vota parentum 58 .
1. Idest Musae Ennii Calabri: Hor., Od., iv, 8 [20] et Ovid. [Art. am., iii, 409].
2. Quoniam Maro Ennii lector assiduus etimitator, ex Vita Virg.
3. Versus Virg., in Ecloga, iv [6-7], consimilis huic.
4. Sibyllae et prophetae, a Balaam usque ad nos, vaticinantur de Christi Dei ortu, vita et fine, cuius eventa Virgilius in Augustum aut in natum Pollionis ignarus transtulit. De Christo vaticinia verificantur in suo ortu inchoative; in corpore suo, quod est Ecclesia, consecutive et completive: etenim priores passiones et posteriores glorias praedixerunt: 1. Petr., i [ii].
5. Ex observatione Copernici et Regiomontani et Tychonis, ignarorum mysterii, sed non eventuum, sex signa interitus mundi, et illum praecedentis universalis mutationis rerum et Ecclesiae ampliationis per totum mundum.
6. Planetae sunt a Christo ad nos propiores facti telluri 110 millia passuum. Propterea foecundatum est solum boreale, producitque vinum et fruges, quae non ante: ex Plin., xviii [34]. Umbra nunc terrae amplificat lunae eclipses.
7. Solis via, quae sub Ptolomaeo, an. 139 post Messiam, spatiabatur a Zodiaco gradus 23, min. 52, nunc est 23 et 28.
8. Zodiacus aequatorem secabat in stella Arietis, nunc in secunda Piscium. Ergo cardines aequinoctii et solstitii anticipant gradus 28.
9. Annus diminutus est ex anticipatione et circulo viae solis angustiore facto.