stinctè intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus, esse vera : quod ante quartam Meditationem probari non potuit ; & habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsâ secundâ, partim etiam in quintâ & sextâ formatur ; atque ex his debere concludi, ea omnia, quae clarè & distinctè concipiuntur ut substantiæ diversæ, sicuti concipiuntur mens & corpus, esse revera substantias realiter à se mutuò distinctas ; hocque in sextâ concludi. Idemque etiam in ipsâ confirmari, ex eo quòd nullum corpus nisi divisibile intelligamus, contrà autem nullam mentem nisi indivisibilem : neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet quantumvis exigui corporis ; adeò ut eorum naturæ non modò diversæ, sed etiam quodammodo contrariæ agnoscantur ; Non autem ulterius eâ de re in hoc scripto me egisse ; tum quia hæc sufficiunt ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius vitæ spem mortalibus faciendam; tum etiam quia præmissæ, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicæ explicatione dependent : primò ut sciatur omnes omnino substantias, sive res, quae à Deo creari debent ut existant, ex naturâ suâ esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum, esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire. Sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certâ membrorum configuratione, aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum ; mentem verò humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quòd alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, &c. non idcirco ipsa mens alia evadit; humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quòd figura quarumdam ejus partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacilè interire, mentem autem ex naturâ suâ esse immortalem.
Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/2
Appearance
Haec pagina nondum emendata est