Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas

potest a me excogitari, ad cujus essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum; deinde, quia non possum duos aut plures ejusmodi Deos intelligere, et quia, posito quòd jam unus existat, plane videam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus; ac denique, quod multa alia in Deo percipiam, quorum nihil a me detrahi potest nec mutari.

Sed verò, quacumque tandem utar probandi ratione, semper eò res redit, ut ea me sola plane persuadeant, quae clarè et distinctè percipio. Et quidem ex iis quæ ita percipio, etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia verò nonnisi ab iis qui propius inspiciunt et diligenter investigant, deteguntur; postquam tamen detecta sunt, haec non minus certa quàm illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis æquale esse quadratis laterum, quàm istam basim maximo ejus angulo subtendi, non tamen minus creditur, postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi præjudiciis obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius aut facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius, quàm summum ens esse, sive Deum, ad cujus solius essentiam existentia pertinet, existere? Atque, quamvis mihi attenta consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non modo de eo æquè certus sum ac de omni alio quod certissimum videtur, sed praeterea etiam animadverto cæterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfectè sciri possit.

Etsi enim ejus sim naturæ ut, quamdiu aliquid valde claræ et distinctæ percipio, non possim non credere verum esse, quia tamen ejus etiam sum naturæ ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam claræ percipiendam, recurratque sæpe memoria judicii ante facti, cum non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid judicavi, rationes aliæ afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione dejicerent, atque ita de nulla unquam re veram et certam scientiam, sed vagas tantùm et mutabiles opiniones, haberem. Sic, exempli causa, cum naturam trianguli considero, evidentissimè quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet ejus tres angulos æquales esse duobus rectis, nec possum non credere id verum esse, quamdiu ad ejus demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum ignorem. Possum enim mihi persuadere me talem a naturâ factum esse, ut interdum