Jump to content

Pagina:Cartesius - Meditationes de prima philosophia.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

per naturam meam in particulari, quàm complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.

Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat, quàm quòd habeam corpus, cui male est cùm dolorem sentio, quod cibo vel potu indiget, cùm famem aut sitim patior, et similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

Docet etiam natura, per istos sensus doloris, famis, sitis et c., me non tantùm adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse conjunctum et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam. Alioqui enim, cùm corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quàm res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur; et cùm corpus cibo vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem. Nam certe isti sensus sitis, famis, doloris etc., nihil aliud sunt quàm confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti.

Praeterea etiam doceor a naturâ varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe, ex eo quòd valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem, et similia, recte concludo, aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes; atque ex eo quòd quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, variis commodis et incommodis a circumjacentibus corporibus affici posse.

Multa verò alia sunt quae, etsi videar a naturâ doctus esse, non tamen revera ab ipsâ, sed a consuetudine quâdam inconsiderate judicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit: ut quòd omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum; quòd in corpore, exempli gratiâ, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est, in albo aut viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio, in amaro aut dulci idem sapor, et sic de caeteris; quòd et astra et turres, et quaevis alia remota corpora ejus sint tantùm magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia ejusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratiùs debeo definire quid proprie intelligam, cùm dico me aliquid doceri a naturâ. Nempe hîc naturam strictiùs sumo, quàm pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac