cùm ii qui aegrotant, potum vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hîc poterit, illos ob id errare, quòd natura eorum sit corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quàm sanus; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere. Atque ut horologium ex rotis et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat, cùm male fabricatum est et horas non recte indicat, quàm cùm omni ex parte artificis voto satisfacit: ita, si considerem hominis corpus, quatenus machinamentum quòddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine et pellibus ita aptum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causâ, hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati, quae sitis sensum menti inferre solet, atque etiam ab illâ ejus nervos et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, quàm, cùm nullum tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utile assumendum. Et quamvis, respiciens ad praeconceptum horologii usum, dicere possim illud, cùm horas non recte indicat, a naturâ suâ deflectere; atque eodem modo, considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a naturâ suâ aberrare, si ejus fauces sint aridae, cùm potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab alterâ multùm differre: haec enim nihil aliud est quàm denominatio a cogitatione meâ, hominem aegrotum et horologium male fabricatum cum ideâ hominis sani et horologii recte facti comparante, dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam verò aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis.
At certe, etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantùm denominatio extrinseca, cùm dicitur ejus natura esse corrupta, ex eo quòd aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum, sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae, quòd sitiat cùm potus est ipsi nociturus; ideoque hîc remanet inquirendum, quo pacto bonitas Dei non impediat quominus natura sic sumpta sit fallax.
Nempe imprimis hîc adverto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quòd corpus ex naturâ suâ sit semper divisibile, mens autem plane indivisibilis; nam sane cùm hanc considero, sive meipsum quatenus