OBJECTIONES
Doctorum aliquot virorum in praecedentes Meditationes cum responsionibus Auctoris.
V
iri Clarissimi,
Ut vidi vos omnino iſtius animi eſſe, ut ſcripta Domini Carteſi peni¬ tius inſpiciam, non debui hac in cauſa viris mihi undequaque amiciſſimis non obtemperare: tum ut hoc ipſo videatis quanti vos æſtimem, tum etiam ut conſtet quantum & viribus meis, & ingenio deſit, ut in poſterum & ametis pluſculum, ſi indigeo, & minus oneri ſitis ſi non ſufficio. Eſt ſane D. Carteſius quantum animadyerto, vir ingenii maximi, ſummæ que modeſtiæ. quales vel ipſe Momus amet ſi adſit. Cogito, inquit, ergo ſum, imo ipſa cogitatio aut mens ſum ita: atqui cogitando, ideas rerum in me habeo, ac imprimis ideam entis perfectiſſimi & infiniti. Etiam: illius autem cauſa ego non ſum, qui eius realitatem obiectiyam non æquo, ergo aliquid cauſa eius eſt me perfectius, ac proinde aliquid præter me eſt, aliquid me perfectius eſt: aliquis qui non quovis modo ens eſt, ſed ſim¬ pliciter: & incircumſcripte, totum eſſe in ſe patiter complexus. & velut cauſa anticipans, ut habet Dionyſ. de diyin. nom. cap. 8. Hic vero cogor paululum ſubſiſtere, ne fatiger nimium: jam enim in¬ genium mihi æſtuat inſtar fluctuantis Euripi: aio, nego, probo, refello iterum, diſſentire a viro nolo, aſſentiri non poſſum. quam enim, quæſo, cauſam idea requiritꝰ aut fare quid idea ſit. Eſt ipſa res cogitata quatenus obiectiye eſt in intellectu. ſed quid eſt eſſe obiectiye in intellectuꝰ olim didici: eſt ipſum actum intellectus per modum obiecti terminare: quod ſane extrinſeca denominatio eſt, & nihil rei. ſicut enim, videri, nihil aliud eſt quam actum viſionis in me tendere: ita cogitari, aut objectiye̓ eſſe in intellectu, eſt mentis cogitatōnem in ſe ſiſtere & terminare: quod re im¬ mota, immutataque, quin & non exiſtente fieri poteſt. quid ergo cauſam cius inquiro quod actu non eſt, quod nuda denominatio, & nihil eſt ī Et tamen, inquit magnum iſtud ingenium, quod hac idea realitatem ebiectidam. hanc vel illam contineat potius quam aliam. hoc profecte habere debet