Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/102

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LÆLIUS,


SIVE


DE AMICITIA DIALOGUS,


AD


T. POMPONIUM ATTICUM.



I. Quintus Mucius[1] augur multa narrare de C. Lælio, socero suo, memoriter et jucunde solebat, nec dubitare, illum in omni sermone appellare sapientem. Ego autem a patre ita eram deductus ad Scævolam, sumta virili toga, ut, quoad possem, et liceret, a senis latere nunquam dicederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commode dicta, memoriæ mandabam ; fierique studebam ejus prudentia doctior. Quo mortuo, me ad pontificem Scævolam contuli : quem unum nostræ civitatis et ingenio et[2] justitia præstantissimum audeo dicere. Sed de hoc alias ; nunc redeo ad augurem. Quum sæpe multa, tum memini, domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, quum et ego essem una, et pauci admodum familiares, in eum sermonem illum incidere, qui tum fere omni-

  1. Al. post. augur addunt Scævola ; sed plures omittunt, et sic vett. grammatici.
  2. Male edd. nonnullæ, industria.