Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/106

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


situm in hominum veterum auctoritate, et eorum illustrium, plus, nescio quo pacto, videtur habere gravitatis. Itaque ipse mea legens, sic afficior interdum, ut Catonem, non me loqui existimem. Sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus de amicitia scripsi. Tum est Cato locutus, quo erat nemo fere senior temporibus illis, nemo prudentio : nunc Lælius, et sapiens (sic enim est habitus), et amicitiæ gloria excellens, de amicitia loquitur. Tu velim animum a me parumper avertas, Lælium loqui ipsum putes.

C. Fannius, et Q. Mucius ad socerum veniunt post mortem Africani : ab his sermo oritur. Respondet Lælius : cujus tota disputatio est de amicitia ; quam legens tu te ipse cognosces.

II. — Fannius. [1]Sunt ista, Læli. Nec enim melior vir fuit Africano quisquam, nec clarior. Sed existimare debes, omnium oculos[2] in te esse conjectos : unum te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoc modo M. Catoni. Scimus L. Attilium apud patris nostros appellatum esse sapientem. Sed uterque alio quodam modo : Attilius, quia prudens esse in jure civili putabatur ; Cato, quia multarum rerum usum habebat ; multa ejus et in senatu, et in foro, vel provisa prudenter, vel acta constanter, vel responsa acute, ferebantur. Propterea quasi cognomen jam habebat in senectute sapientis. Te autem alio quodam modo, non solum natura et moribus,

  1. Mss. alii habent, Sunt ista vera, Læli ; alii addunt, ut dicis.
  2. Wetzel, e cod. Erfurt. addit nunc.