primum ante tempus ; iterum sibi, suo tempore ; reipublicæ, pæne sero ; qui, duabus urbibus eversis, inimicissimis huic imperio, non modo præsentia, verum etiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimis ? de pietate in matrem ? liberalitate in sorores ? [1]bonitate in suos ? justitia in omnes ? Nota sunt vobis ; quam autem civitati carus fuerit, mœrore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorum accessio juvare potuisset ? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut memini Catonem anno ante, quam mortuus est, mecum et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viriditatem, in qua etiamnum era Scipio. Quamobrem vita quidem talis fuit, vel fortuna, vel gloria, ut nihil posset accedere. Moriendi autem sensum celeritas abstulit. Quo de genere mortis difficile dictu est ; qui homines suspicentur, videtis. Hoc tamen vere licet dicere, P. Scipioni, ex multis diebus, quos in vita celeberrimos lætssimosque viderit, illum diem clarissimum fuisse, quum, senatu dimisso, domum reductus ad vesperum est a patribus conscriptis, a populi romani sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita : ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur potius, quam ad inferos pervenisse.
IV. Neque enim assentio iis, qui hæc nuper disserere cœperunt, cum corporibus simul animo interire, atque omnia morte deleri. Plus apud me anti-
- ↑ Al. mss. benignitate.