Jump to content

Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
10
DE SENECTUTE.

tem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime, quod nunquam senectutem tibi gravem esse senserim : quæ plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Ætna gravius dicant sustinere.— Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et Læli, admirari videmini. Quibus enim nihil opis est in ipsis ad bene beateque vivendum, iis omnis gravis est ætas ; qui autem omnia bona a se[1] ipsis petunt, iis nihil potest malum videri, quod naturæ necessitas afferat. Quo in genere in primis est senectus, quam ut adipiscantur, omnes optant ; eamdem accusant[2] adepti : tanta est inconstantia stultitiæ, atque perversitas. Obrepere, aiunt, eam citius, quam putassent. Primum, quis coegit eos falsum putare ? qui enim citius adolescentiæ senectus, quam pueritiæ adolescentia obrepit ? Deinde, qui minus gravis esset iis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam octogesimum ? præterita enim ætas, quamvis longa, quum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem. Quocirca si patientiam meam admirari soletis (quæ utinam digna esset opinione vestra, nostroque cognomine ! ), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem, tanquam deum, sequimur, eique paremus : a qua, non verisimile est, quum ceteræ partes ætatis bene descriptæ sint, extremum actum, tanquam ab inerti poeta, esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum, et tanquam in arborum baccis, terræque frugibus, maturitate tempestiva quasi vietum, et

  1. Ipsi.
  2. Adeptam.