Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/122

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


mum bonum ponunt, præclare illi quidiem : sed hæc ipsa virtus amicitiam et gignit, et continuet ; nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest. Jam virtutem ex consuetudine vitæ sermonisque nostri interpretemur ; nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur ; virosque bonos eos, qui habentur, numeremus, Paullos, Catones, Gallos, Scipiones, Philos. His communis vita contenta est. Eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur. Tales igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. Principio, [1]cui potest esse « vita vitalis », ut ait Ennius, qui non in amici mutua benivolentia conquiescat ? Quid dulcius, quam habere, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum ? Quis esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes, qui illis æque, ac tu ipse, gauderet ? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam, quam tu, ferret. Denique ceteræ res, quæ expetuntur, opportunæ sunt singulæ rebus fere singulis : divitiæ, ut utare ; opes, ut colare ; honores, ut laudere ; voluptates, ut gaudeas ; valitudo, ut dolore careas, et muneribus fungare corporis : amicitia res plurimas continet. Quoquo te verteris, præsto est ; nullo loco excluditur ; nunquam intempestiva, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igni, ut aiunt, pluribus locis utimur, quam amicitia. Neque ego nunc de vulgari, aut de mediocri (quæ tamen ipsa et delectat, et prodest), sed de vera et perfeta loquor, qualis eo-

  1. Al. quis, vel qui, vel quæ.