caducum. Quod ferendum est molliter sapienti. Quid enim est aliud, gigantum modo bellare cum diis, nisi naturæ repugnare ? — Lælius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe senes fieri, ante multo a te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescentem ætatem ferre possimus. — Cato. Faciam vero, Læli ; præsertim si utrique vestrum, ut dicis, gratum futurum est. — Scipio. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tanquam aliquam viam longam confeceris, quam nobis quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti, videre, quale sit.
III. — Cato. Faciam, ut potero, Læli. Sæpe enim interfui querelis meorum æqualium (pares autem cum paribus, veteri proverbio, facillime congregantur)[1], quæ C. Salinator, quæ Sp. Albinus, homines consulares, nostri fere æquales, deplorare solebant : tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent ; tum quod spernerentur ab iis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi non id videbantur accusare, quod esset accusandum. Nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu evenirent, reliquisque omnibus majoribus natu ; quorum ego multorum cognovi senectutem sine querela : qui se et libidinum vinculis laxatos esse non
- ↑ Ald. Manut. malebat quas, durius ; e verbis vero antecedentibus, interfui querelis, intelligendum, audivique, quod Ernest. vidit.