Jump to content

Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/178

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tation quædam atque ostentatio esse dicitur. Multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat. Honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil levius esse existiment ? Itemque cetera, quæ quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt, qui pro nihilo putent. De amicitia omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rempublicam se contulerunt ; et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur ; et ii, qui suum negotium gerunt otiosi ; postremo, ii, qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam sentiunt, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere. Serpit enim, nescio quomodo, per omnium vitas amicitia ; nec ullam ætatis degendæ rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam si quis ea asperitate est, et immanitate naturæ, congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus : tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem ; apud quem evomat virus acerbitatis suæ. Atque hoc maxime judicaretur, si quid tale posset contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum frequentia tolleret, et in solitudine uspiam collocaret, atque ibi suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abudantiam et copiam, hominis omnino adspiciendi potestatem eriperet. Quis tam esset ferreus, qui eam vitam ferre posset, cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo ? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta,