enim in illo viro comitate condita gravitas: nec senectus mores mutaverat. Quanquam eum colere cœpi non admodum grandem natu, sed tamen jam ætate provectum. Anno enim post consul primum fuerat, quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adolescentulus miles profectus sum ad Capuam[1], quintoque anno post ad Tarentum quæstor; deinde ædilis, quadirennio post factus sum prætor; quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, quum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciæ de donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat, ut adolescens, quum plane grandis esset; et Hannibalem juveniliter exsultantem patientia sua molliebat: de quo præclare familiaris noster Ennius:
Unus, qui nobis cunctando restituit rem.
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Ergo postque, magisque viri nunc gloria claret[2].
Tarentum vero qua vigiliantia, quo consilio recepit? quum quidem, me audiente, Salinatori, qui, amisso oppido, fugerat in arcem, glorianti, atque ita dicenti: Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti: Certe, inquit ridens; nam nisi tu amisisses, nunquam recepissem. Nec vero in armis præstantior, quam in toga: qui consul iterum, Sp. Carvilio collega quiescente, C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit, agrum Picentem, et Gallicum viritim contra senatus auctoritatem dividenti; augur-