Jump to content

Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
20
DE SENECTUTE.

cratis, qui eum librum, qui Panathenaicus inscribitur, quarto et nonagesimo anno scripsisse[1] se dixit, vixitque quinquennium postea: cujus magister Leontinus Gorgias centum et septem complevit annos; neque unquam in suo studio, atque opere cessavit. Qui, quum ex eo quæreretur, cur tamdiu vellet esse in vita: Nihil habeo, inquit, quod incusem senectutem. Præclarum responsum, et docto homine dignum. Sua enim vitia insipientes, et suam culpam, in senectutem conferunt: quod non faciebat is, cujus modo mentionem feci, Ennius,

Sicut fortis equus, spatio qui sæpe supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectu' quiescit.

Equi fortis et victoris senectuti comparat suam : quam quidem probe meminisse potestis. Anno enim undevicesimo post ejus mortem, hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius facti sunt; ille autem Cæpione, et Philippo iterum, consulibus, mortuus est: quum ego quidem, V et LX annos natus, legem Voconiam voce magna et bonis lateribus suasissem. Annos LXX natus (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo, quæ maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis pæne delectari videretur.

Etenim, quum contemplor animo, reperio quatuor causas, cur senectus videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod cor-

  1. Sic Gruter. e Palat. 1, et duobus Gulielm. mss. Alii habent dicit, vel dicitur.