Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est

VII. Et quanquam partis et fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiœ permultœ ac perutiles comparantur. Nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi, ut possis honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis, adjungere ad amicitiam ; quibuscum si alio tempore agas, ut te utantur, absurde facere videare : in petitione autem nisi id agas, et cum multis, et diligenter[1], nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem (nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adjunctus), a quo non facile, si contenderis, impetrare possis, ut suo beneficio promereatur, se ut ames, et sibi ut debeas : modo ut intelligat, te magni œstimare, ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam, sed firmam et perpetuam amicitiam. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid virtutis sit, qui hoc tempus sibi oblatum amicitiœ tecum constituendœ prœtermittat : præsertim quum tibi hoc çasus afferat, utii tecum petant, quorum amicitia aut contemnenda, aut fugienda sit ; et qui hoc, quod ego te hortor, non modo non assequi, sed ne incipere quidem possint. Nam quid incipiat Antonius homines adjungere, atque invitare ad amicitiam, quos per se suo nomine appellare non possit ? Mihi quidem stultius nihil videtur, quam existimare eum studiosum tui, quem non noris. Eximiam quamdam gloriam, et dignitatem, ac rerum gestarum magni-

  1. Cod. Pal. nullius. Male.