Jump to content

Pagina:Cicéron - Œuvres complètes, Lefèvre, 1821, tome 28.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
22
DE SENECTUTE.

pus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta, quamque si justa unaquæque, videamus.

VI. A rebus gerendis senectus abstrahit? Quibus? an iis, quæ geruntur juventut, et viribus? Nullæbe igitur res sunt seniles, quæ, vel infirmis corporibud, animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus? nihil L. Paullus, pater tuus, Scipio, socer optimi viri, filii mei? ceteri senes, Fabricii, Curii, Coruncanii, quum rempublicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? Ad. App. Claudii senectutem accedebat etiam, ut cæcus esset: et tamen is, quum sententia senatus inclinaret ad pacem, et fœdus faciendum cum Pyrrho, non dubitavit dicere illa, quæ versibus perscutus est Ennius:

Quo vobis mentes, rectæ quæ stare solebant
Antehac, dementes sese flexere [1]?

ceteraque gravissime; notum enim vobis carmen est: et tamen ipsius Appii exstat oratio. Atque hanc ille egit septem et decem annos post alterum consulatum, quum inter duos consulatus anni decem interfluxissent, censorque ante consulatum superiorem fuisset. Ex quo intelligitur, Pyrrhi bello grandem sane fuisse: et tamen sic a patribus accepimus. Nihil igitur afferunt, qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt[2] iis, qui guber

  1. Flexere via. Al. habent viri. Lambinus ingeniose conjicit, viai.
  2. Sunt, ut si qui.