ut ea ipsa mihi nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod quum fecisse Socratem in fidibus audirem, vellem equidem et illud ; discebant enim fidibus antiqui : sed in litteris certe elaboravi.
IX. Nec nunc quidem vires desidero adolescentis (is enim erat locus alter de vitiis senectutis), non plus, quam adolescens, tauri, aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti ; et quidquid agas, agere pro viribus. Quæ enim vox potest esse contemtior, quam Milonis Crotoniatæ ? qui, quum jam senex esset, athletasque se in curriculo exercentes videret, adspexisse lacertos suos dicitur, illacrymansque dixisse, At hi quidem jam mortui sunt. Non vero tam isti, quam tu ipse, nugator. Neque enim ex te unquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil S. Ælius tale ; nihil multis annis ante Tib. Coruncanius ; nihil modo P. Crassus : a quibus jura civibus præscribebantur ; quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia. Orator, metuo, ne languescat senectute. Est enim munus ejus non ingenii solum, sed laterum etiam, et virium. Omnino canorum illud in voce splendescit etiam, nescio quo pacto, in senectute ; quod equidem adhuc non amisi ; et videtis annos : sed tamen est decorus sermo senis, quietus et remissus ; facitque persæpe ipsa sibi audientiam diserti senis comta et mitis oratio. Quod si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni præcipere, et Lælio. Quid