enim est jucundius senectute, stipata studiis juventutis ? An ne eas quidem vires senectuti relinquemus, ut adolescentulos doceat, instituat, ad omne officii munus instruat ? quo quidem opere quid potest esse prælarius ? Mihi vero Cn. et P. Scipiones, et avi tui duo, L. Æmilius et P. Africanus, comitatu nobilium juvenum fortunati videbantur. Nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires, atque defecerint. Etsi ista ipsa defectio virium adolescentiæ vitiis efficitur sæpius, quam senectutis. Libidinosa etenim et intemperans adolescentis effœtum corpus tradit senectuti. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, quum admodum senex esset, negat se unquam sensisse, senectutem suam imbecilliorem factam, quam adolescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer (qui quum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio præfuit), ita bonis esse viribus extremo tempore ætatis, ut adolescentiam non requireret. Nihil necesse est mihi, de me ipso dicere : quanquam est id quidem senile, ætatique nostræ conceditur.
X. Videtisne, ut apud Homerum sæpissime Nestor de virtutibus suis prædicet ? Tertiam enim jam ætatem hominum vivebat[1] ; nec erat ei verendum, ne vera de se prædicans, nimis videretur aut insolens, aut loquax. Etenim (ut ait Homerus) ex ejus
- ↑ Al. vixerat.