Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
IN C. VERREM
ACTIO PRIMA
——
proœmium.
ORATIO QUINTA.

I. Quod erat optandum maxime, judices, et quod unum ad invidiam vestri ordinis, infamiamque judiciorum sedandam, maxime pertinebat ; id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum vobis summo reipublicæ tempore videtur. Inveteravit enim jam opinio perniciosa reipublicae, vobisque periculosa, quæ non modo Romæe, sed et apud exteras nationes omnium sermone percrebruit, his judiciis, quæ nunc sint, pecuniosum hominem, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Nunc, in ipso discrimine ordinis judiciorumque vestrorum, quum sint parati, qui concionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare conentur, reus in judicium adductus est C. Verres, homo vita atque factis, omnium jam opinione damnatus ; pecuniæ magnitudine, sua spe ac prædicatione, absolutus. Huic ego causæ, judices, cum summa voluntate et exspectatione populi romani actor accessi, non ut augerem invidiam