Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ordinis, sed ut infamiæ communi succurrerem. Adduxi enim hominem, in quo reconciliare existimationem judiciorum amissam, redire in gratiam cum populo romano, satisfacere exteris nationibus possetis ; depeculatorem ærarii, vexatorem Asiæ atque Pamphyliæ, prædonem juris urbani, labem atque perniciem provinciæ Siciliæ. De quo si vos severe religioseque judicaveritis ; auctoritas ea, quæ in vobis remanere debet, hærebit : sin istius ingentes dividiæ judiciorum religionem veritatemque perfregerint ; ego hoc tamen asæquar, ut judicium potius reipublicæ, quam aut reus judicibus, aut accusator reo defuisse videatur.


II. Equidem, ut de me confitear, judices, quum multæ mihi a C. Verre insidiæ terra marique factæ sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque repulerim ; nunquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tantopere pertimui, ut nunc in ipso judicio. Neque tantum me exspectatio accusationis meæ, concursusque tantæ multitudinis, quibus ego rebus vehementissime perturbor, commovet, quantum istius insidiæ nefariæ, quas uno tempore mihi, vobis, M. Glabrioni prætori, sociis, exteris nationibus, ordini, nomini denique senatorio facere conatur :