Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata est

aliquid perficere posse, hoc prætore, et hoc consilie, intelligere non possum. Unum illud intelligo, quod populus romanus in rejectione judicum judicavit, ea spe istum fuisse præditum, ut omnem rationem salutis in pecunia poneret ; hoc erepto præsidio, ut nullam sibi rem adjumento fore arbitraretur.

IV. Etenim quod est ingenium tantum ? quæ tanta facultas dicendi et copia, quæ istius vitam, tot vitiis flagitiisque convictam, jam pridem omnium voluntate judicioque dàmnatam, aliqua ex parte possit defendere ? Cujus ut adolescentiæ maculas ignominiasque præteream ; quæstura, primus gradus honoris, quid aliud habet in se, nisi Cn. Carbonem spoliatum a quæstore suo pecunia publica ? nudatum et proditum consulem ? desertum exercitum ? relictam provinciam ? sortis necessitudinem religionemque violatam ? Cujus legatio exitium fuit Asiæ totius et Pamphyliæ : quibus in provinciis multas domos, plurimas urbes, omnia fana depeculatus est, quum in Cn. Dolabellam scelus suum illud pristinum renovavit et instauravit quæstorium ; quum eum, cui legatus et pro quæstore fuisset, et in invidiam suis maleficiis adduxit, et in ipsis periculis non solum deseruit, sed etiam oppugnavit ac prodidit. Cujus prætura urbana, ædium sacrarum fuit publicorumque operum depopulatio ; simul in jure dicundo, bonorum possessionum-