Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


bibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quæ victores civitatibus siculis aut dederunt, aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. Neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia, sanctissimis religionibus consecrata, depeculatus est ; deum denique nullum Siculis, qui ei paullo magis affabre atque antiquo artificio factus videretur, reliquit. In stupris vero et flagitiis nefarias ejus libidines commemorare, pudore deterreor : simul illorum calamitatem commemorando augere nolo, quibus liberos conjugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est. At enim hæc ita commissa sunt ab isto, ut non cognita sint ab omnibus. Hominem esse arbitror neminem, qui nomen istius audierit, quin facta quoque ejus nefaria commemorare possit : ut mihi magis timendum sit, ne multa crimina prætermittere, quam ne qua in istum fingere existimer. Neque enim mihi videtur hæc multitudo, quæ ad audiendum convenit, cognoscere ex me causam voluisse, sed ea, quæ scit, mecum recognoscere.

VI. Quæ quum ita sint, iste homo amens ac perditus alia mecum ratione pugnat : non id agit, ut alicujus eloquentiam mihi opponat ; non gratia, non auctoritate cujusquam, non potentia nititur : simulat bis se rebus confidere ; sed video, quid agat : neque enim agit occultissime. Proponit inania mihi nobilitatis, hoc est, homi-