Pagina:Cicéron - Œuvres complètes - Panckoucke 1830, t.7.djvu/470

E Wikisource
Haec pagina emendata est

tione positis omnem te speraris invidiam atque infamiam tuam posse exstinguere ? An, quorum auctoritate tu statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero ?

Nisi forte, quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. Quae gratia ne quid tibi prodesse posset, ego mea diligentia perfeci : ut etiam obesse deberet, tu tua sapientia curasti. Etenim rem totam, judices, breviter cognoscite.

LXX. In scriptura Siciliæ pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quæstus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. Is quum prætorem circum omnia fora sectaretur, neque ab eo unquam discederet ; in eam jam venerat familiaritatem consuetudinemque in vendendis istius decretis et judiciis, transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur. Hoc erat etiam capitalior, quod idem pecuniam iis, qui ab isto aliquid mercabantur, fœnori dabat. Ea autem fœneratio erat hujusmodi, judices, ut etiam hic quæstus huic cederet. Nam, quas pecunias iis ferebat expensas, quibuscum contrahebat ; aut scribæ istius, aut Timarchidi, aut etiam ipsi isti referebat acceptas. Idem præterea pecunias istius extraordinarias grandes suo nomine fœnerabatur.