INTRODVCTIO
AD
ANNALES
CISTERCIENSES.
1. Cisiercii Auctores, et finis instituendi. 2. Roberti patria, parentes, et natales,
Virgineo favore praeventi. 3. Studia pueri, monachatus, et praefectura. 4. Acceptata
Tornodorensis Abbatia. 5. Fraterna caedes mutuo cogitata, mutuo omissa. 6. Conversio utriusque
fratris apud Colanum. 7. Postulatus Robertus, neque obtentus; et paulo post discedens
a Tornadoro; 8. Mox Priorem ecltum sancti Agiulphi Colanenses accipiunt iussu Pontificis.
CAPUT PRIMUM.
CIsterciensem familiam
Benedictini Monachi instituêre;
a saeculo ad Cistercium
transituris, non aliud, non inferius
medium fuit. Praecipui Auctores
Robertus, Albericus;
Stephanusque, viri in primis sancti, prudentes, docti;
impares prorsus futuri operi tanto; seu dotibus, seu
numero inferiores. Aequandae, an superandae
regulae instituerint? Quaesitum diu, nec diremptum
adhuc; facile, si distinguas, dirimendum. Sancti
Patris praeceptis multa addita, exemplis nihil;
quod mox patebit; veris. quippe Benedicti
sectatoribus, quidque in vita gessit, praeceptum
fuit. Unum, eomdemque spiritum in his tribus
vigentem Sanctis, Cisterciensem Trinitatem iure
appelles. Haud aliter incepisse debuit Ordo, Fidei
praesertim tutelae destinatus per multa tempora.
Robertum patria Normanum, genere nobilem, Theodorico patre, et Ermertgardi matre nondum natum Beata Virgo sibi desponsaverat; Iosephum alterum praebendum ad has nuptias, haud dubium, quin obumbrandae alteri proli. Sed sisto gradum, et servo me ad hoc ipsum opportuniore loco recolendum. Audi tu interim Othonem Monachum Molisinensem rem ita referentem in eius vita. Praegnanti etenim matri (ait) gloriosa Dei Genitrix Virgo Maria in somnis apparuit, annulum habens aureum in manu sua; dixitque ei. O Ermergardis, volo filium, quem gestas in utero; hoc annulo mihi desponsare. His dictis, mulierem dormientem relinquens, Virgo Beata disparuit, illa vero expergefacta, animo coepit revolvere visionem. Hactenus Otho. Haud aliter salutata olim ab Angelo ipsa Virgo Maria, turbata legitur, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Sed Ermegardis haerere non permissa: semel, et iterum explicata visio, oraculum manifestum fecit, specie somni. Adiecit autem (ait) Beata Dei Genitrix apparere iterum mulieri, sicut Deus olim iterum ac iterum apparuit Samueli ad confirmandam promissionem suam. Ergo non tam filius Ermergardi natus est, quam sponsus Virgini; forsan in hoc Iosepho praeferendus; quippe natus in eo, quod ille factus. Quem gloriae titulum Iosepho matura aetas, dedit Roberto praeventa nativitas. Prodiit ex utero matris Mariae sponsus ex quo vel servos prodiisse paucos, pro dono fuit.
Tribus lustris in saeculo peractis, et non mediocriter imbutus sacris litteris, iam iamque supra aetacem adultus moribus, primam manum impostuit futuro operi. Cum esset (Otho ait) annorum quindecim, mundana vitans contagia, totum se decrevit Deo consecrare. Itaque florem gratissimae iuventutis Domino offerens, apud sanctum Petrum de Cella suscepit habitum regularem; ubi ieiuniis, orationibus vacans nocte, ac die, gratum Deo exhibendo obsequium, carnem spiritui, spiritum subiiciens Creatori proficiebat. Cum vero tempus esset, ut in sermo suo glorificaretur Deus: et lucerna, quae sub modio latuerat, super candelabrum ad illuminandam Ecclesiam poneretur; ille, in cuius manu sunt corda hominum, eiusdem domus fratribus inspiravit, ut virum Dei Robertum sibi eligerent in Priorem. Dignum quippe erat, ut qui duce gratia, longo usu didicerat tenere moderamina vitae suae, index, et moderator fieret aliorum. Haec Otho paucis de Roberti Monachatu; et praefectura in propria domo obtenta. Sed expectabant adhuc maiora virum, Benedictum per omnia redditurum, per quae Cistercio paulatim disponeretur.
Erat non procul Abbatia Tornodotensis Michaeli Archangelo dicata, regulae sanctae obnoxia magis, quam subiacens: inveterata prevaricatione, in consuetudinis nomen paulo honestius, et consuetudine in interpretationem: transeunte, sub qua omnes corruptelae obtegerentur. Non alius despevatior rerum status est, quam si tunc etiam leges proferamus, cum infringimus: et Haebraica malitia Deos quaeramus, non veros, sed factitios, fictitiosve; nec quos ipsi, quo duxerint, sequamur; sed qui praecedant ituros, qua libuerit. Tornodorenses his malis implicati, seu praecaventes, et correcturi forte si quid peccassent (quod