Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PRÆFATIO

DE

quum ita optimus ac præstantissimus quisque rerum auctores intelligerent ; ipsi ferè brevem quamdam regionum populorum que descriptionem rebus narrandis præmiseruut : quò rudeis acque imperitos legentium animos tamquàm manu ad res ipsas spectandas ducerent. Verùm, quia breves istæ descripciones nihil aliud essent, quám amplioris scientiæ veluti quidam indices; alii jam inde ab antiquissimis sæculis reperti sunt homines, non modò ex privatorum numero, sed & principes nationum viri, & gentium reges, qui singulari studio, atque incredibili pené labore ad eam illustrandam certatim operam suam contulerunt. Primi omnium, quorum ad nos pervènit memoria, fuêre Græci; mirandi semper ad extera cognoscenda studii & infinitæ curiositatis hominum genus. quos mox Carthaginienses, republicâ suâ florente, imitati sunt. In Greçis præcipui fuêre Eratosthenes, Theopompus, Herodotus, Ctesias, Timæus, Hecatæus, Xenophon Lampsacenus, Onesicritus, Megasthenes, Eudoxus, Artemidorus, Dicæarchus, Isidorus, Hellanicus, Pytheas, Metrodorus, Hipparchus, Serapio, Clitarchus, Damastes, Posidonius. in Carthaginiensibus, Hanno & Himilco. Ab his simulque ab compluribus aliis sua postmodùm habuêre Romani : de quibus ita Strabo, lib. III: Θρυλλείται και απο πολλών, και μάλιςα των Ελλήνων οι λαλίσατοι πάντων γεγόνασι. Οι δε των Ρωμαίων συγγραφείς μιμόνται μεν τες Έλληνας, αλλ' εκ επιπολύ και γαρ ά λέγεσι, παρα των Ελλήνων μεταφέρεσιν εξ εαυτών δε και πολύ μεν προσφέρονται φιλείδημον. άςθ' οπόταν έλλειψις γένηται παρ' εκείνων, εκ έσι πολύ το αναπληρέμενον υπό των ετέρων, id est : Celebrantur equidem hæc à multis, & maximè à Græcis : qui omnium sunt loquacissimi. Romani verò scriptores imitantur it quidem Græcos ; at non ita multum. nam quæ tradunt, à Græcis transferunt. de suo parum sunt cognoscendi studio si. itaque ubi Græci deficiunt, haud multum est, quod ab illis expleatur. Hinc Plinius omneis suprà enumeratos auctores, & alios complureis sequutum se in geographicis suis, fatetur . Inter Romanos ipse maximè Octavius Augustus Cæsar, hujus que gener M. Vipsanius Agrippa, ex barbaris verò Iuba, Mauritaniarum rex, sub tanto publicarum curarum onere eamdem scientiam dignam habuêre atque necessariam, cui seriò ac sedulò invigilarent ; teste Plinio. Tantam igitur quum ego viderem hujus scientiæ utilitatem, tantamque adeò necessitatem ; et ipse ad eam penitus cognoscendam animum adjeci ; sedulus id mecum agitans, quâ ratione ad intima ejus penetrare possem. Ac sub primum equidem impetum res per se fatis facilis videbatur, & cognitu perquàm prona : scilicet, quia eximii etiamnum exstarent antiquorum temporum geographi, Græci simul atque Latini, Strabo, Ptolemæus, Dionysius, Mela, Plinius, atque Solinus. quibus accedebant haud postremi usus itineraria Antonini & Tabulæ ; & Dionysii quidam Latini interpretes, antiqui