Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata est

illa convellere, invicem pugnantia nonnumquàm conciliare, denique obscuris lucem, vetustis novitatem, novis auctoritatem, ac dubiis fidem dare, plusquàm Herculei est laboris. Neque verò semel heic omnium auctorum, tam poëtarum ac phisophorum, quàm historicorum & geographorum pervolutasse monimenta sufficit : sed quoties aliam subinde atque aliam regionem, puta Germaniam, Galliam, Hispaniam, Italiam, Græciam, Sarmatiam, & hinc Asiæ Africæque parteis describere aggrediaris ; toties eosdem auctores omnes à capite ad calcem usque denuò evolvas necessum est. Ac tanta quum sit hujus scientiæ difficultas, tantusque in eâ comparandâ labor ; haud par sit mirari, neminem hactenus in tanto doctorum virorum numero repertum esse, qui suscipere eum dignatus sit : eo præsertim sæculo, quo rarò quis literarum aliquod studium alio arripit animo, quàm si opisicium quoddam perdiscendum sit, quo posteà victui necessaria quærat. adeò politioribus abstrusioribusque literis Mecænates desunt, qui earum cultoribus condigna præmia præponant. Sed ego, quum jam olim tantum nobilissimæ hujus & utilissimæ maximéque necessariæ scientiæ defectum deprehenderem ; ipse aliquam in eâ curam sudoremque, haud equidem publico bono, sed privato meo usui ponere institui ; tamquàm hoc, ut antè dixi, historiarum adhibiturus studio adjumentum lumenque. Verùm consequuta mox sunt iniquissima illa mea tempora : quibus per varios fortunæ casus, quà prosperos, quà adversos, ab omni literarum studio longiùs diutiúsque abstractus fui : donec tandem á vanis istis cogitationibus, inanibusque curis, quibus mortalium genus in vicem pœnæ ac supplicii perpetuò in histerris excruciatur, Dei virtute atque beneficio ad meliora dignioraque mentem revocavi. Nactus itaque tranquillum ac desideratissimum otium, omne reliquu vitæ uni impendere decrevi historiæ geographiæque antiquæ studio ; quod ab omnibus aliis plané neglectum cernebam : magnam sperans, & hominibus gratam fore laudem, si unus ego diligentiùs curatiúsque laborarem in eâ scientiâ illustrandâ, quæ multum esset profutura omnibus. Nullum quidpe est literarum genus, quod ad perfectionem sui hac scientiâ non opus habeat. In theologiâ, uti de patrưm scriptis & ecclesiasticis historiis taceam, quàm innumera in unis sacris Βιβλίοις, tam veteris quàm novi fœderis, occurrunt, quæ numquam percipias, nisi hujus scientiæ lumine illustrata fuerint. Principum verò ac rerum publicarum jurisconsulti, consiliarii atque oratores, quæ consilia dominis suis suppeditaverint, quâ ratione jus suum alienumque explicuerint defenderintque, quo pacto de ditionum finibus disputaverint, nisi regionum gentiumque ac rerum ab ipsis gestarum exactam