Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est

observandissima, GERMANIAM natione Germanus primo hoc laborum meorum geographicorum opere illustrare volui. quamquàm & ipsa per se haud postremu ordinem, ob antiquam rerum gestarum claritudinem, mereatur. Specimen itaque hoc sit atque exemplum reliquarum orbis partium ; quas ad eumdem modum contexam. Hinc, omni totius orbis antiquitate absolutâ, si quid vitæ suppetierit, ad nova atque recentia curas transferam. Ceterùm quum tabulæ sint adjungendæ geographiæ, sine quibus haud facilè scripta intelligantur ; eum in regionum nationumque finibus circumscribendis observandum duxi modum, qui maximè sit commodus : nempe per fluminum montiumque tractus ; quibus, quemadmodùm olim, nunc etiam terræ ut plurimùm terminantur. ubi verò horum nihil inter duarum vel plurium gentium sedeis fuerit ; certis lineis, ad Ptolemæi maximè imitationem, quamproximè ad auctorum mentem distingvendum erit. Atque hæc ferè sunt, quæ de universâ geographiâ diligentiùs excolendâ præfari visum. Nunc orationis quoque, quâ eam exsequar, excusetur simplicitas. Numquàm fuit aniinus, plus laboris verbis quam rebus insumere. In id tamen sedulò dedi operam, ut planè, ut apertè, ut enodatè ac dilucidè omnia dicerentur : quò ab omnibus paullo etiam imperitioribus intelligerentur. non enim doctis, sed docendis hæc scribentur. Quamquàm difficultatem & perplexitatem in hoc dicendi genere ipse oratorum maximus agnoverit Tullius Cicero, ita ad Atticum scribens : A scribendo prorsus abhorret animus. etenim γεωγραφικά, quæ constitueram, magnum opus est. ita valdè Eratosthenes, quem mihi proposueram, à Serapione & ab Hipparche reprehenditur. Quid censes si Tyrannio accesserit? Et hercules sunt res difficiles ad explicandum, & ὁμοειδεῖς. nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι, quàm videbuntur. Quia eadem crebriùs repetenda. Sed & Mela Pomponius, in præfatione operis sui geographici idem fatetur, his verbis : Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus, & facundiæ minimè capax. constat enim ferè ex gentium locorumque nominibus, & eorum perplexo satis ordine : quem persequi, longa est magis quàm benigna materia. Hæc igitur præfatum esse sufficiat. Tù benevole lector vale ; & laboribus hisce nostris felix lætusque fruere.