Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
ARGVMENTA RERVM,
quæ hoc opere continentur.
LIBER PRIMVS.
Quo situs universæ Germaniæ, & origo moresque priscûm Germanorum describuntur.

PROOEMIUM. Ostenditur, quantam antiquis temporibus Græci Romanique Germaniæ habuerint notitiam. deinde agitur de mensurâ locorum : item de citerioribus & ulterioribus Rheni, Danubii, & aliorum Germaniæ fluminum ripis. paginâ 3

CAP. I. Orbis universi variæ partitiones, ubi verus inter Asian & Europam ostenditur terminus, vulgò ignoratius 9

CAP. II. Orbis terrarum alia partitio. ubi deveteri Celticâ ; cujus partes Illyricum, Germania, Gallia, Hispania, & insulæ Britannicæ. 21

CAP. III. Bodini argumenta, quibus Celticæ nomen uni Galliæ convenisse, item Gallos à Græcis, à Gallis verò Germanos ortos esse, probare voluit, cuncta refutantur. simulque aliorum falsæ de Germanorum origine opiniones convelluntur. 29

CAP. IV. Vnum Aschenazem , Noachi pronepotem, cum filiis fuis atque nepotibus, omnem post terrarum inundationem obsedisse Celticam, id est, Illyricum, Germaniam, Galliam, Hispaniam, & Britannicas insulas ; ex Mosis, scriptorum antiquissimi, deducitur monimentis. unde Celtarum omnium pater, primusque conditor Aschenazes. 41

CAP. V. Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos, atque Britannos, unam eam, demque inter se habuisse lingvam, variis tantùm, dialectis distinctam, veterum probatur auctorum testimontis. unde certissimum indicium, prædictos populos omneis unius ejusdemque gentis Celticæ, ab Aschenaze propagatæ , fuisse nationes. 49

CAP. VI. Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos, atque Britannos unam eamdemque inter se habuisse lingvam, uniusque & ejusdem gentis Celticæ, ab Aschenaze propagatæ, fuisse nationes, probatur populorum adpellationibus, quæ uno eodemque modo apud prædictas nationes fuerunt formatæ: item privornm hominum propriis nominibus, quæ eisdem nationibus fuêre communia 55

CAP. VII. Illyrios, Germanos, Gallos, Hispanos, atque Britannos, unam eamdemque inter se habuise lingvam, uniusque & ejusdem fuisse gentis Celticæ nationes, probatur opidorum vicorumque vocabulis, quæ omnibus prædictis nationibus fuêre communia. 62