Pagina:Clüver - Germania antiqua, 1616.pdf/76

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Gothones, horumque conterminos Æstios, succinum in Pannoniam, & ad Italiæ usque confinium, non modò Plinii Tacitique temporibus, sed jam Herodoti ævo, solitos fuisse deferre, suo loco haud dubiis ostendam documentis. Atque hactenus equidem Romani ad dictum usque sinum Germaniam noverunt. Quæ ultrà sunt, in Svediâ, Norvagiâ, Finnomarchiâ, Lappiâ, & Finniâ, præterquam quòd jam inde à Pytheâ, Timæo, Xenophonte Lampsaceno, & aliis Græcorum antiquissimis scriptoribus, haud perinde perperam descripta fuerunt; Romanis etiam posteà , sub primis imperatoribus comperta sunt. Quâ de re ita noster auctor, in principio statim libri de Germaniâ: Germania omnis à Galliis, Rhætiisque & Pannoniis, Rheno & Danubio fluminibus, à Sarmatis Dacisque, mutuo metu, aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus, & insularum immensa spatia complectens; nuper cognitis quibusdam gentibus, ac regibus, quos bellum aperuit. Et Plinius, lib. II, cap. CVIII: Et à Germaniâ immensas insulas non pridem compertas, cognitum habeo. Hæ quando cognitæ fuerint Romanis, suo loco indicabimus. Cum Bastarnis autem, ultra Danubium quondam ad Pontum usque incolentibus, bellum etiam in Mæsiâ gesserunt. postmodùm verò in Daciâ provinciâ contermini quoque fuere iisdem. His igitur indiciis, singulis atque universis, benè consideratis, dubitare jam haud æquum fuerit , quin optimam Romani terræ Germaniæ, gentisque Germanorum habuerint cognitionem. Exactissimam habuisse auctorem nostrum, C. Tacitum, ita , uti ferè nusquàm à veritatis tramite aberraverit; eóque quam optimâ, ac facillimâ methodo librum de eâ conscripsisse; ex contextu hujus operis clarè patebit.

Habent igitur Germani nostri, quod meritò de terrâ simul ac gente suâ glorientur: nempe hanc præ omnibus aliis nactam olim fuisse inter Romanos, non plebejum hominem, sed equestris dignitatis virum, non privatum & obscurum, fed multis illustribus muniis functum, &, quod omnium maximum est, inter cunctos rerum scriptores gravissimum auctorem, qui non modò terrarum, nationumque situs, sed & virtuteis atque laudeis earum singulari libro concelebrare, in summâ habuit curâ. Conscripsit autem hunc librum sub ipsum imperii Trajani initium, Nervâ imperatore recens ex humanis egresso; teste ipso, in eodem libro: id est, circa annum, à nato cæli terrarumque Domino, centesimum.

Atque hæc de auctoritate hujus libri monuisse lecturos sufficiat. Ad ipsum hoc nostrum opus quod attinet ; in treis id potissimè distinximus parteis, sive libros. quorum primus situm Germaniæ antiquæ, & gentis originem , moresque ostendit. alter est de Germania Cisrhenanâ. tertius de Germania Transrhenanâ.

DE CETERO, quum crebræ hoc in opere variorum locorum nominandæ sint distantiæ; eæque in regionibus variis, ac diversis, quæ non eodem modo intervalla dimetiuntur: commodum, adeóque necessarium esse putavimus, per omneis pariter regiones unâ eadémque uti mensurâ; eâ scilicet, quæ omnibus simul nota esse possit: ut est Romanorum, quæ sit per millia passuum. Nam quum universus terræ orbis, seu globus, in parteis distribuatur CCCLX, quos gradus geographi vocant: horum singuli millia passuum continent LX. quæ facilè quævis natio suo mensurandi terras modo adplicabit, si primùm dispexerit, quot milliarium suorum, seu leucarum, unum gradum in terræ globo obtineant: deinde verò dispectum numerum milliarium, sive leucarum, per LX millia passuum dividat. Exempli gratiâ; Germanicorum milliarium communium XV dicuntur occupare gradum unum. LX igitur per XV si dividas, unumquodque milliare Germanicum continebit millia passuum IV.

At quia Græci nonnumquàm citandi sunt scriptores, qui locorum intervalla per stadia metiuntur; necessarium fuerit, stadia in millia passuum redigere, De illis igitur Herodotus, lib. II, ita tradit: ἑκατὸν ὀργυιαὶ δίκαιαι εἰσὶ στάδιον ἑξάπλεθρον, ἑξαπέδου τε τῆς ὀργυιῆς μετρεομένης καὶ τετραπήχεος, τῶν ποδῶν μὲν τετραπαλαίστων ἐόντων, τοῦ δὲ πήχεος ἑξαπαλαίστου. id est : Centum juste orgyia sunt stadium