Pagina:Clerck 1757 Svenska Spindlar - Aranei Svecici.pdf/9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
Företal


Academiæ Scientiarum Sveonicæ Actis inſereretur. Et quia primarium fuit propoſitum, lucrari tempus, Generumque ac Specierum Araneorum nu­merum invenire, imo characteribus atque figuris illos reddere familia­res, quo a ſingulis cum certitudine diſcernerentur; ſubitaneo præter­miſi decreto quidquid ad propoſitum obtinendum minus neceſſarium ju­dicaveram. Scilicet, utrum una vel plures Araneorum Species, pulli vel adulti, ſint, qui unica ſæpe nocte aut veſpera, amplisſima arva innu meris per ducunt filis, an alimenti necesſitas hæc illis negotia faceſſat; tempeſtates ne præmonſtrent futuras, antellurem ſementiidoneam &c. &c. Res ſane & loco & notatione dignæ in integra Araneorum Hiſtoria.

Regia vero Academia Scientiarum Svecica, videns, multum tem­poris requirere Hiſtoriam hanc, ſi in Acta Ejus induceretur, eosque, qui am-