Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM.


I.

1 (1, 2.)Initium evangelii Iesu Christi filii dei 2sicut scriptum est in Esaia propheta Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam: 3 (2, 1.)vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. 4 (3, 6.)Fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua. 6Et erat Iohannes vestitus pilis cameli, et zona pellicia circa lumbos eius, et lucustas et mel silvestre edebat. Et praedicabat dicens 7 (4, 1.)Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius: 8ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos spiritu sancto. 9 (5, 1.)Et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae, et baptizatus est in Iordane ab Iohanne. 10Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso, 11et vox facta est de caelis Tu es filius meus dilectus, in te complacui. 12 (6, 2.)Et statim spiritus expellit eum in desertum. 13Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et temtabatur a satana, (7, 6.)eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. 14 (8, 4.)Postquam autem traditus est Iohannes, venit Iesus in Galilaeam, (9, 6.)praedicans evangelium regni dei 15et dicens quoniam impletum est tempus et appropinquavit regnum dei: paenitemini et credite evangelio. 16Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare; erant enim piscatores. 17 (10, 2.)Et dixit eis Iesus Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 18Et protinus relictis retibus secuti sunt eum. 19 (11, 6.)Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, 20et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.

I, 1 — 20.