Quum viris honestissimis, quorum sumptibus codicis Amiatini editio ante hos quatuor annos primum prodiit, eandem editionem visum esset repetere, ipso libri textu non mutato, consilium eorum haud impedivi, quod eo valiturum intellexissem ut liber in viris doctis magis pervulgaretur. Hoc est enim eiusmodi quod ipse exoptem. Quo enim plus studiorum posui in perscrutando huius codicis textu, eo magis perspexi quanta is esset bonitate, quanta prae ceteris eiusdem interpretationis testibus excelleret praestantia. Praestantiam autem dico in confirmando graecorum codicum antiquissimorum textu conspicuam. Quae res duplicem vim habet: quum enim luculenter probat textum graecum ex antiquissimis nostris haustum codicibus iam saeculo quarto celeberrimo latino interpreti ante oculos versatum esse; tum vero multo maiorem testatur interpretandi diligentiam in Hieronymo fuisse quam conieceris ex editionis vulgatae sive Clementinae textu.
Prae ceteris qui innotuerunt codicibus ad Amiatini virtutem accedere Fuldensem librum, eodem fere illum cum Amiatino tempore pariterque in Italia scriptum — scriptus est enim iussu Victoris episcopi Capuensis — infra dixi Prolegg. pag. XXIV. Quod quum per omnes Novi Testamenti libros, tum maxime per actus, epistulas et apocalypsin sum expertus. Non desunt quidem loci quibus Fuldensis vel potius Capuensis scriptura Amiatinae praestet, ut Ioh. 7, 39. ubi in solo Fuldensi codice deest datus, item Act. 15, 2. ubi in eodem legitur alii ex illis, quorum loco ceteri omnes alii ex aliis exhibent; sed longe pluribus non dubium est quin praestet Amiatina Fuldensi. Qui vero utriusque consensione textus probatur, is raro aliunde corrigendus erit, ut quod ab ipso olim Hieronymo scriptum sit maxima cum probabilitate restituas. Quam rem accuratius indagaturos delegare licet ad Testamentum polyglottum meum, quod sub prelo est: ibi enim ut antiquissimorum auxilio codicum maximeque Amiatini textum restituerem Hieronymi operam dedi. Quod antehac Carolo Lachmanno eam ipsam ob causam parum cessit, quod gravissimo codice Amiatino non utebatur nisi ex pessima collatione Flor. Fleckii, cf. infra pag. XXI sqq.
Ceterum nota est singularis auctoritas qua opus Hieronymi apud catholicos Romanos valet, quippe unde Clementina editio tantum non tota pendet. Quam auctoritatem quum ex animo optarem ut ad codicem Amiatinum vel maxime pertinere intelligeretur, unde nimirum ipsa divina veritas proficeret, libro meo primum edito memoriam proposui Gregorii XVI. in hunc modum conscriptam:
„Versionis librorum sacrorum per totum orbem Christianum celeberrimae quem locupletissimum testem nuper ex diuturnis tenebris protrahere contigit, eum nunc in litterarum lucem restitutum non sine pia memoria Gregorii XVI. edendum iudicavi. Tanta enim ille cum benevolentia ante hos septem annos
Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/13
Appearance
Haec pagina emendata est