Jump to content

Pagina:Codex Amiatinus novum testamentum latine (1854).djvu/132

E Wikisource
Haec pagina emendata est
78
EVANGELIUM SECUNDUM MARCUM

dimittere, temtantes eum. 3At ille respondens dixit eis Quid vobis praecepit Moses? 4Qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere. 5Quibus respondens Iesus ait Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud; 6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos deus: 7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam, 8et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro. 9Quod ergo deus iunxit, homo non separet. 10 (104, 10.)Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. 11 (105, 2.)Et dicit illis Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam: 12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. 13 (106, 2.)Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos: discipuli autem comminabantur offerentibus. 14Quos cum videret Iesus, indigne tulit et ait illis Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium est enim regnum dei. 15Amen dico vobis, quisque non receperit regnum dei velut parvulus, non intrabit in illud. 16Et complexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos. 17 (107, 2.)Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? 18Iesus autem dixit ei Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi unus deus. 19Praecepta nosti Ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem. 20Et ille respondens ait Magister, haec omnia observavi a iuventute mea. 21 (108, 2.)Iesus autem intuitus eura dilexit eum et dixit illi Unum tibi deest: vade quaecumque habes vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni sequere me. 22 (109, 2.)Qui contristatus in verbo abiit maerens: erat enim habens possessiones multas. 23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis Quam difficile qui pecunias habent in regnum dei introibunt. 24Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum dei introire. 25Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum dei. 26Qui magis admirabantur, dicentes ad semet ipsos Et quis potest salvus fieri? 27Et intuens illos Iesus ait Apud homines inpossibile est, sed non apud deum: omnia enim possibilia sunt apud deum. 28Coepit Petrus ei dicere Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29 (110, 2.)Respondens Iesus ait Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium, 30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros

X, 3 — 30.